Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 728

Previous Number Next Number See English 

728. "Habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus," significat Religiosum illud ex sanctis Verbi prophanatis, et ex bonis et veris ejus per dira falsa conspurcatis. -Quod per "poculum" seu "calicem" simile significetur quod per "vinum," quia est continens, videatur supra (n. 672), et per "vinum Babylonis" significatur Religiosum illud quoad dira ejus falsa (n. 632, 635); per "abominationes" significantur prophanationes sancti; et per "immunditiem scortationis" significantur conspurcationes boni et veri Verbi; inde per "habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus," significatur Religiosum illud consistens ex sanctis Ecclesiae prophanatis, et ex bonis et veris Verbi per dira falsa conspurcatis. Haec similia sunt illis quae Dominus dixit ad Scribas et Pharisaeos:

"Vae vobis hypocritae, quia similes vos facitis sepulchris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero{1} plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie" (Matth. xxiii. 27). @1 vero pro "vera"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church