Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 729

Previous Number Next Number See English 

729. (Vers. 5.) "(Et) super fronte ejus (nomen) scriptum, Mysterium, Babylon magna mater scortationum et abominationum terrae," significat Religiosum Catholico Romanum quale est interius quod reconditum, quod ex ortu suo ab amore dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, conspurcaverit et prophanaverit illa quae Verbi et inde Ecclesiae sunt. -Per "scriptum in fronte" significatur insitum amori, "frons" enim significat amorem (n. 347, 605); per "mysterium" significatur quod interius est reconditum; per "Babylonem magnam" significatur Religiosum Catholico Romanum, et omne quale ejus, ut supra (n. 717{1}); per "scortationes", significantur adulterationes boni et veri Verbi (n. 719-721), et quoque conspurcationes eorum, ut mox supra (n. 728); per "abominationes" significantur prophanationes sanctorum Ecclesiae, ut quoque mox supra (n. 728); per "terram" significatur Ecclesia (n. 285); inde per "matrem scortationum et abominationum terrae" significatur ortus illarum: nunc quia illa verba in fronte ejus scripta sunt, et per "scriptum in fronte" significatur insitum amori, et amor illorum est amor dominandi ex amore sui super omnia Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, ideo hoc significatur. Ex his videri potest, quod per "super fronte ejus scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae," significetur Religiosum Catholico Romanum quale est interius quod reconditum, quod ex ortu suo ab amore dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, conspurcaverit et prophanaverit illa quae Verbi et inde Ecclesiae sunt. Quod sit amor dominandi super omnia Ecclesiae, notum est ex jure sibi vindicato super animas hominum, et super omnia cultus illorum; quod super Caelum, notum est ex potestate assumpta solvendi et ligandi, et sic aperiendi et claudendi; quod super omnia Domini, notum est ex Vicariatu, per quem sibi attribuunt omnia Ipsius; quod super omnia Verbi, etiam notum est ex reservata sibi solis interpretatione ejus. Dicitur amor dominandi ex amore sui, quia etiam datur amor dominandi ex amore usuum, qui bini amores sunt sibi e diametro oppositi; amor enim dominandi ex amore sui est diabolicus, spectat enim se solum et mundum propter se; at amor dominandi ex amore usuum est caelestis, spectat enim Dominum, a Quo omnia quae procedunt sunt usus, ac usus ei sunt facere bonum Ecclesiae propter salutem animarum; quare hic amor abominatur amorem dominandi ex amore sui. @1 717 pro "217"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church