Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 735

Previous Number Next Number See English 

735. "Et mirabuntur habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae a fundatione mundi, videntes Bestiam quae erat et non est, attamen est," significat obstupescentiam illorum qui e Religioso illo sunt, omnes qui ad instauratione ejus affectarunt dominum in super Caelum et Terram, quod Verbum, tametsi ita rejectum est, usque sit. -Per "mirari" significatur obstupescere; per "habitantes super terra" significantur qui ab Ecclesia sunt, hic qui ex Religioso illo, ut supra (n. 721); "quorum nomina non scripta sunt in Libro vitae a fundatione mundi," significat qui non credunt in Dominum, et non in doctrina sunt ex Verbo, omnes ab instauratione Ecclesiae, hic ab instauratione hujus Religiosi, (n. 588, 589), et hi non alii sunt quam qui affectant dominium super Caelum et super Terram: per "Bestiam quae erat et non est, attamen est, "significatur quod Verbum, ita rejectum, usque sit. Ex his patet, quod per" mirabuntur habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est," significetur obstupescentia illorum qui e Religioso illo sunt, omnes qui ab instauratione ejus affectarunt dominium super Caelum et terram, quod Verbum, tametsi ita rejectum est, usque sit. Omnes enim qui affectant dominium super sancta Ecclesiae et super Caelum, odio habent Verbum, quia odio habent Dominum, si non ore usque corde. Quod ita sit, pauci sciunt in mundo, quia tunc in corpore sunt; at manifestatur post mortem, dum quisque in suo spiritu est. Inde est, quod mirentur quod usque Verbum sit, tametsi rejectum ita, ut supra (n. 734) dictum est. Quod Verbum usque sit, est quia est Divinum, et Dominus in illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church