736. (Vere. 9.) "Haec mens, habens sapientiam," significat quod haec interpretatio sit in Sensu naturali, sed pro illis qui in Sensu spirituali a Domino sunt. -"Haec mens" significat quod hoc sit intellectus et interpretatio illorum quae visa sunt; "habens sapientiam" significat pro illis qui interius sapiunt. Quod sit interpretatio in Sensu naturali pro illis qui in Sensu spirituali sunt, est quia interpretatio ab Angelo facta est in Sensu naturali et non in spirituali: dixit enim quod septem capita Bestiae "septem montes essent," et quoque quod "septem reges sint," et quod "ex illis unus sit, et alter nondum venerit," tum quod Bestia "sit octavus et de septem," praeter plura quae sequuntur usque ad finem capitis: et haec non possunt intelligi nisi ab illis qui in Sensu spirituali a Domino sunt; ideo id per "habentem sapientiam" significatur. Quod interpretatio ab Angelo facta sit in Sensu naturali et non in spirituali, est quia Sensus naturalis est basis, continens et firmamentum Sensus spiritualis et caelestis ejus, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-49); quare etiam interpretationes alibi in Verbo datae sunt in Sensu naturali, quae usque non possunt interius intelligi nisi per Sensum spiritualem, ut videri potest apud Prophetas, et quoque apud Evangelistas multis in locis.