Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 737

Previous Number Next Number See English 

737. "Septem Capita Montes sunt septem, ubi Mulier sedet super illis," (Vers. 10.) "et Reges septem sunt," significat Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum Catholico Romanum fundatum est, tempore destructa et tandem prophanata. -Quoniam per "Bestiam coccineam" significatur Verbum, et ideo per "Capita" ejus significantur bona amoris et vera sapientiae ibi, quare Verbum, quale est quoad illa duo apud illos qui per "Babylonem" intelliguntur, hic describitur, Divinum Bonum amoris ibi per "Montes," et Divinum Verum ibi per "Reges." Quod per "Montes" significentur bona amoris, videatur (n. 336, 339, 714(a)): et quod per "Reges" significentur vera sapientiae (n. 20, 664, 704{1}); et quod per "Caput," dum de Domino, significetur Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris Ipsius (n. 47, 538, 568{2}); et quod per "septem" significetur omne et completum, et quod dicantur de rebus sanctis (n. 10, 391, 657);, et quod per "Mulierem" significetur Religiosum Catholico Romanum (n. 723); inde nunc per "septem Capita Montes sunt septem, ubi Mulier sedet super illis," significantur Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum Catholico Romanum fundatum est; causa est, quia ab illo Religioso totum Verbum prophanatum et adulteratum est, de quo supra (n. 717, 719-721, 723, 728-730). Dicitur tempore prophanatum, quoniam principio fuit Verbum illis sanctum: sed sicut viderunt se potuisse dominari per sancta Ecclesiae, a Verbo recesserunt, ac pro sancto aequali, at realiter superiori, agnoverunt propria Edicta, Praecepta et Statuta; et tandem omnem potestatem Domini in se transtulerunt, non relinquendo aliquid. Ex statu illorum primo, quando sanctum habuerunt Verbum, est quod Lucifer, per quem intelligitur Babel (n. 717), dictus sit "filius aurorae," at ex statu posteriori, quod "demissus sit in Infernum" (Esaj. xiv.); sed de hoc videantur plura in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 257). Videri potest, sicut per "Montes septem, ubi Mulier sedet," intelligatur Roma, quia illa super septem montibus est aedificata, a quibus etiam nomen habet; sed sit quod Roma intelligatur, quoniam ibi est Thronus et Tribunal illius Religiosi, usque tamen per "Montes septem" hic significantur Divina Bona Verbi et inde Ecclesiae, prophanata; nam numerus septem non aliud quam sanctum, hic quod prophanatum est, adjicit, sicut idem numerus alibi; ut quod dicantur Septem Spiritus coram Throno Dei (Apoc. i. 4);

Septem Candelabra, in quorum medio Filius Hominis (Apoc. i. 13; cap. ii. 1);

Septem stellae (Apoc. ii. 1: cap. iii. 1);

Septem lampades ignis coram Throno (Apoc. iv. 5);

Septem sigilla, quibus Liber obsignatus est (Apoc. v. 1); Septem cornua et septem oculi Agni (Apoc. v.{3} 6);

Septem Angeli cum septem tubis (Apoc. viii. 2);

Septem tonitrua (Apoc. x. 3,4):

Septem Angeli habentes septem plagas in phialis (Apoc. xv. 1,6,7). Similiter hic quod Bestia coccinea haberet "septem Capita," et quod "septem Capita essent septem Montes," et quoque essent "septem Reges." @1 704 pro "604"$ @2 568 pro "565"$ @3 v. pro "iv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church