745. (Vers. 15.) "Et dicit{1} mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae," significat quod sub Dominio Papali sint, sed in veris Verbi a Religioso illo diversimode adulteratis et prophanatis, qui ex varia doctrina et disciplina, et ex varia religione et confessione ejus sunt.- "Aquae," quas vidit "ubi Meretrix sedet," sunt aquae quae in vers. 1 hujus capitis memorantur, ubi dicitur, "Ostendam tibi judicium Meretricis sedentis super aquis multis." Quod per "aquas" ibi significentur vera Verbi adulterata et prophanata, videatur supra (n. 719). Quod dicatur quod aquae illae "sint populi, turbae, gentes et linguae," est quia per illos significantur omnes qui sub Dominio papali sunt ex varia doctrina et disciplina et religione et confessione; per "populos" enim significantur qui in doctrina sunt (n. 483{2}), per "turbas" qui in disciplina, per "gentes" qui in religione (n. 483), et per "linguas" qui in confessione (n. 282, 483). Quod haec nunc dicantur, est quia praecedit de receptione et intellectu Verbi ab illis qui in ipso Religioso Catholico sunt (a vers. 8-11); et postea de receptione et intellectu Verbi a nobili Gente Gallica (a vers. 12-14); hic itaque de receptione et intellectu Verbi apud reliquos sub Dominio papali: posthaec sequitur (vers. 16 et 17) de Protestantibus; ita in justo ordine omnia praedicta sunt. Quod sub Dominio Papali sint qui in varia doctrina, disciplina, religione et confessione sunt, notum est; non enim similiter colitur Religiosum illud in variis Regnis. @1 dicit pro "dixit"$ @2 483 pro "383"$