Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 746

Previous Number Next Number See English 

746. (Vers. 16.) "Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem," significat Verbum quoad potentiam ex Divinis Veris apud Protestantes, qui jugum Dominii Papalis a se prorsus rejecerunt. - Dicitur, hic ut supra (vers. 12), "decem cornua quae vidisti;" ibi, "decem reges sunt," hic autem, "hi;" quia ibi sicut hic agitur de illis qui a Religioso Catholico Romano recesserunt, sed ibi illi quoad partem, hi autem prorsus. Quod hic agatur de Protestantibus seu Reformatis, patet a sequentibus his, quod facient Meretricem desolatam et nudam, carnes ejus comedent, et illam igne comburent, et dabunt regnum suum Bestiae. Quod per "decem cornua, quae vidisti super Bestia" significetur Verbum quoad potentiam ex Divinis Veris, videatur supra (n. 740). Quod "odio habere Meretricem" sit Religiosum Catholico Romanum non sufferre, et ideo jugum Dominii papalis a se rejicere (, patet).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church