747. Et desolatam facient illam, et nudam," significat quod exuent se falsis et malis ejus. - Per "desolatam facere illam" significatur exuere se falsis ejus, et per "illam nudam facere" significatur exuere se malis ejus; nam desolatam et nudam faciunt illam apud se. Desolatio in Verbo praedicatur de veris et falsis, et nuditas de bonis et malis, ut constare potest ex illis quae de nuditate, supra (n. 213, 706) adducta sunt. Ex his constare potest, quod per "desolatam facient illam et nudam" significetur quod exuent se omnibus falsis et malis Religiosi istius. Quod Protestantes seu Reformati ita fecerint, notum est.