750. "Donec consummentur verba Dei," significat usque dum impleta sunt omnia quae de illis praedicta sunt. - Per "consummari" significatur impleri; et per "verba Dei" significantur quae in Verbo praedicta sunt; et quia dicitur "consummari," significatur dum omnia. Hoc dicitur de Protestantibus, et de eo quod "daturi sint regnum Bestiae," hoc est, quod agnituri sint Verbum, et Ecclesiam super illo fundaturi, ut mox supra (n. 749): sed illi quidem agnoscunt Verbum, et dicunt quod super eo fundetur Ecclesia, usque tamen fundant doctrinam Ecclesiae suae super unico Pauli dicto, quod "Homo sola Fide justificetur sine Operibus Legis" (Rom. iii. 28), prorsus false intellecto (n 417). Quia hic dicitur "donec consummentur verba Dei," dicetur etiam quid significatur per Domini ultima verba ad discipulos, haec:
"Euntes discipulos facite omnes gentes, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis; et ecce, Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad Consummationem saeculi, amen" (Matth. xxviii. 19, 20);
"usque ad consummationem saeculi" est usque ad finem Ecclesiae (n. 658); et tunc si non adeunt Ipsum Dominum, et vivunt secundum praecepta Ipsius, a Domino relinquuntur; et relicti a Domino fiunt sicut pagani, quibus nulla religio est: et tunc Dominus solum est apud illos, qui e nova Ipsius Ecclesia erunt. Haec significantur per "donec consummentur verba Dei," et per "usque ad consummationem saeculi."