Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 751

Previous Number Next Number See English 

751. (Vers. 18.) "Et Mulier, quam Vidisti, est urbs magna, habens regnum super Reges terrae," significat quod Religiosum Catholico Romanum quoad Doctrinam regnet in Christiano orbe, et ad aliquam partem etiam adhuc apud Reformatos, tametsi non sub Dominio Papali sunt. - Quod haec omnia significentur per illa verba, est quia conclusum faciunt; et inde involvunt non modo illa quae de Romano Catholicis dicta sunt, sed etiam quae de Gente Gallica, et de Protestantibus, ita quod, "Mulier," quae est "urbs magna," etiam super hos regnum habeat. Sed quomodo, dicetur: Non habet regnum super Protestantes quemadmodum habet super illos qui Religioso ejus addicti sunt, sed quatenus doctrinalia ejus quoad aliquam partem receperunt. Doctrinalia quae receperunt, sunt haec: Quod adeant Deum Patrem et non Dominum; quod Humanum Domini non pro Divino agnoscant; quod Passio crucis Ipsius sit expiatio, propitiatio et satisfactio apud Deum Patrem; de Imputatione meriti Domini; aliqua de Baptismo, de Peccato originali, de Libero Arbitrio; et apud Lutheranos, quod prope accedant ad transsubstantiationem. Haec doctrinalia ex Catholismo papali residua, et cum illo quoad partem concordantia, sunt ex quo dicitur, quod "Mulier," quae est "urbs magna," habeat "regnum super reges terrae." Per "Mulierem" significatur Religiosum Catholico Romanum, ut supra; per "urbem" significatur doctrina (n. 194, 501, 502, 712); per "regnum" significatur Ecclesia (n. 749); inde per "habere regnum" significatur regimen: per "reges terrae" significantur vera aut falsa Ecclesiae (n. 20, 483, 664, 704, 720, 737, 740), inde quoque doctrinalia; per "terram" Ecclesia (n. 285). Ex his patet, quod per haec, "Mulier, quam vidisti, est urbs magna, habens regnum super reges terrae," significetur quod Religiosum Catholico Romanum quoad doctrinam regnet in Christiano orbe, et quoad aliquam partem etiam apud Reformatos, tametsi non sub Dominio papali sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church