Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 757

Previous Number Next Number See English 

757. "Et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae," significat quod mala voluntatis et inde facti, ac falsa cogitationis et inde consilii illorum, qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt. - Per "custodiam" significatur Infernum, quia ibi incarcerati sunt; per "spiritum" significatur omne quod affectionis seu voluntatis et inde facti est; et per "avem" significatur omne quod cogitationis seu intellectus et inde consilii est; quare per "spiritum immundum" et "avem immundam" significantur omnia mala quae voluntatis et inde facti sunt, et omnia falsa quae cogitationis et inde consilii sunt; et quia haec sunt in infernis apud illos, ideo significatur quod illa diabolica sint: et quia sunt aversi a Domino ad semet ipsos, dicitur etiam "avis exosa." Per similia describitur Babel apud Prophetas, ita apud Esajam:

"Erit Babel sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha; non habitabitur in aeternum, ita ut non moretur ibi Arabs; cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi: respondebunt etiam ijim{1} in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus" (xiii. 19-22);

apud eundem:

"Exscindam Babeli nomen et residuum; ponam eam in haereditatem anatariae" (xiv. 22,23);

et apud Jeremiam:

In Babele "habitabunt tziim et ijim et filiae noctuae, juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham et vicinas ejus; non habitabit ibi filius hominis" (l. 39, 40). Ex his patet, quod per "custodiam omnis spiritus immundi, et omnis avis immundae et exosae," significetur quod mala voluntatis et inde facti, ac falsa cogitationis et inde consilii, illorum qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt. Quod "aves" significent talia quae intellectus et cogitationis et inde consilii sunt, in utroque sensu tam malo quam bono, patet ex Verbo. In sensu malo ibi in his locis:

"In medio septimanae cessare faciet{2} sacrificium: tandem super Avem abominationum desolatio, usque ad consummationem stillabit super devastationem{3}" (Dan. ix. 27);

"Possidebunt terram platea et anataria, ulula et corvus habitabunt in ea" (Esaj. xxxiv. 1). Non aliud quam falsa infernalia significantur per "ochim," "tziim," "filias noctuae," "dracones," in locis supra adductis;

Tum per Aves quae descenderunt super cadavera, quas Abram abegit (Gen. xv. 11{4}):

Per Aves, quibus darentur cadavera eorum in cibum (Jerem. vii. 33; cap. xv. 3: cap. xvi. 4; cap. xix. 7; cap. xxxiv. 20; Ezech. xxix. 5; Psalm. lxxix. 1, 2):

Tum per Aves quae comedunt id quod seminatum est (Matth. xiii. 3, 4). In bono sensu in his locis Laudent Nomen Jehovae "reptile et Avis" (Psalm. cxlviii. 10):

"Feriam illis foedus in die illo cum Avi caelorum et reptili terrae" (Hosch. ii. 18);

"Interroga bestias et docebunt te, et Aves caeli et annuntiabunt tibi; quis non novit ex his omnibus quod manus Jehovae faciat illud" (Hiob. xii. 7-9);

"Vidi cum ecce non homo, omnis Avis caelorum avolarunt" (Jerem. iv. 24-26):

"Ab Ave caelorum usque ad bestiam avolarunt, quia dabo Hierosolymam acervos, habitaculum draconum" (Jerem. ix. 9, 10 (B.A. 10, 11): cap. xii. 9);

"Non veritas, non misericordia, non cognitio Dei: propterea lugebit terra quoad bestiam agri et quoad Avem caelorum "(Hosch. iv. 1, 3);

"Ego Deus, vocans ab ortu Avem, e terra longinqua virum consilii" (Esaj. xlvi. 9, (11)):

"Aschur cedrus in Libano; in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae" (Ezech, xxxi. 3{5} 6);

similia ut hic de Aschure ut cedro dicuntur alibi (Ut Ezech. xvii. 23; Dan. iv. 7-11, 17, 18 (B.A. 10-14, 20, 21); Matth. xiii. 31, 32; Marc.{6} iv. 32; Luc. xiii. 19);

"Dic Avi omnis alae, et omni bestiae agri, Venite ad sacrificium magnum super montibus Israelis: sic dabo gloriam Meam inter gentes" (Ezech. xxxix. 17, 21; Apoc. xix. 17). (Praeter alibi, ut Esaj. xviii. 1, 6; Ezech. xxxviii. 20; Hosch. ix. 11; cap. xi. 9, 11{7}; Zeph. i. 3; Psalm. viii. 7-9 (B.A. 6-8); Psalm. l. 11; Psalm civ. 10, 12.{8}) Quod "aves" significent illa quae intellectus et inde cogitationis et consilii sunt, patet manifeste ex avibus in mundo spirituali, ubi etiam apparent aves omnis generis et omnis speciei, in Caelo pulcherrimae, paradisiacae, turtures, Columbae, in Inferno dracones, ululae, bubones, et similes aliae, quae omnes sunt repraesentationes ad vivum cogitationum ex affectionibus bonis in Caelo, et cogitationum ex affectionibus malis in Inferno. @1 ijim pro "zjim"$ @2 faciet pro "faciam"$ @3 super devastationem pro "devastatio"$ @4 11 pro "10"$ @5 3 pro "5"$ @6 Marc. pro "Matth."$ @7 11 pro "10"$ @8 12 pro "11"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church