Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 760

Previous Number Next Number See English 

760. (Vers. 4.) "Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus," significat a Domino exhortationem ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, ut caveant sibi a conjunctione cum illo per agnitionem et affectionem, ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus, et pereant. -Per "aliam vocem e Caelo, dicentem," significatur a Domino exhortatio ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, quia sequitur, "Exite ex illa, populi Mei, "hoc est, omnes qui adeunt Dominum; quod a Domino sit illa exhortatio, est quia vox illa fuit "e Caelo;" per "ne participes fiatis peccatorum ejus," significatur ut caveant sibi ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus; et quia conjunctio fit per agnitionem et affectionem, etiam hoc significatur; quod peccata eorum sint abominationes, est quia ita vocantur in capite praecedente (vers. 4); per "ne recipiatis ex plagis ejus" significatur ne pereant, per "plagas" enim significantur mala et falsa, et simul interitus per illas; haec significata sunt per "plagas" supra (n. 657, 673, 676, et alibi). Similia dicuntur de Babele in Verbo in his locis:

"Exite e medio Babelis, popule Mi, eripite quisque animam suam, prae excandescentia irae Jehovae, ne mollescat cor vestrum, et timeatis ob famam" (Jerem. li. 45,46);

"Fugite e medio Babelis, et eripite quisque animam suam, ne exscindamini ob iniquitatem ejus" (Jerem. li. 6);

"Deserite Babelem, et eamus quisque in terram suam: quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes" (Jerem. li. 9);

"Exite e Babele, fugite e Chaldaeis cum voce cantus; indicate et audiri facite hoc, proferte hoc usque ad extremitatem terrae; dicite, Redemit Jehovah" (Esaj. xlviii. 20, 21; Jerem. 1, 8).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church