Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 759

Previous Number Next Number See English 

759. "Et mercatores terrae ex facultatibus deliciaruin ejus ditati sunt," significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali. -Per "mercatores Babylonis" non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint "magnates terrae;" et per "facultates deliciarum quibus ditati sunt," non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. Ex his constare potest, quid hic per "mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt," significatur. Vocantur etiam "mercatores" apud Esajam:

Facti sunt habitatatores Babelis "Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: tales sunt Mercatores tui a juventute" (xlvii. 14, 15). Per "mercari" et "negotiari" in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; quare Dominus comparavit Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas (Matth. xiii. 45,46);

Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur (Matth. xxv. 14-20);

Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur (Luc. xix. 12-26). Et quia per "Tyrum" significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite xxvii., apud Ezechielem; et dicitur de illa, "In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes (Ezech. xxviii. (4,) 5) ;

et alibi:

"Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae" (Esaj xxiii. 1,8). Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur "Terra Negotiationis" (Ezech. xvi. 3, 29; cap. xxi. 35 (B. A. 30); cap. xxix. 14{1};(tum quoque cap. xvii. 4; cap. xxviii. 18)). @1 Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church