Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 762

Previous Number Next Number See English 

762. (Vers. 6.) "Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum," significat justam retributionem et poenam post mortem; quod tunc mala et falsa, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint, quod vocatur jus talionis. -"Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis" significat justam retributionem et poenam eorum post mortem; "duplicate ei dupla secundum opera ejus," significat quod mala, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint; "in poculo quo miscuit miscete ei duplum" significat quod similiter falsa; nam per "poculum" seu vinum, significantur falsa (n. 316, 635, 649{1}, 672). Paene similia dicuntur de Babele apud Prophetas:

"Retribuite Babeli juxta opus ejus, juxta omne quod fecit facite illi, quia contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis" (Jerem. 1.29);

"Vindicta Jehovae haec; vindictam sumite de Babele; quemadmodum fecit, facite illi" (Jerem. 1. 15) "Filia Babelis devastata est; beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis" (Psalm. cxxxvii. 8). Secundum Sensum literae est, quod illi quos seduxerunt et perdiderunt retributuri sint illos; sed secundum Sensum spiritualem est, quod non illi illis, sed quod ipsi sibi, quia omne malum secum fert poenam sui. Hoc simile est, quemadmodum in Verbo passim dicitur quod Deus retribuet et vindicabit injustitias et injurias Sibi factas, et ex ira et excandescentia perdet illos; cum tamen ipsa mala quae contra Deum fecerunt, ita ipsi sibi, id faciunt: hoc enim est jus talionis, quod ipsam suam originem ducit ex hac Lege Divina:

"Omnia quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae "(Matth. vii. 12; Luc. vi. 31);

haec Lex in Caelo est Lex amoris mutui seu charitatis, ex qua fit oppositum in Inferno, quod est, quod cuivis fiat sicut fecerat alteri; non quod illi qui in Caelo sunt id faciant, sed quod ipsi sibi, est enim retributio talionis ex oppositione ad illam Legem vitae in Caelo, sicut inscripta malis eorum. Per "duplum" significatur multum secundum quantum et quale, etiam in his locis:

"Pudefient persecutores mei; adduc super illos diem mali, et duplicata fractione frange illos" (Jerem. xvii. 18);

tum multum secundum quantum et quale conversionis eorum a malis, in his: "Consolamini populum Meum: quod impleta sit militia{2} ejus, et expiata iniquitas ejus; accepit namque e manu Jehovae duplum "((Esaj. xl. 1,2));

"Revertimini ad munimentum, vincti spei; hoc die annuntians duplum, quod retribuam tibi" (Sach. ix. 12{3});

"Pro pudore vestro duplum erit; et in terra eorum duplum possidebunt, gaudium aeternitatis erit illis" (Esaj. lxi. 7). @1 649 pro "642"$ @2 militia pro "malitia"$ @3 12 pro "9"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church