763. (Vers. 7.) "Quantum glorificavit se ipsam, et deliciata est, tantum date illi cruciatum at luctum," significat quod in gradu secundum elationem cordis ex dominio, et secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, post mortem sit illis internus dolor ex dejectione et subsannatione, et ex egestate et miseria. -Per "quantum glorificavit se ipsam" significatur in gradu secundum elationem cordis ex dominio, ex hoc enim glorificant se; per "quantum deliciata est" significatur in gradu secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, et inde jucunditatibus et amoenitatibus, ut supra (n. 759): per "dare illi cruciatum" significatur internus dolor ex dejectione a dominio, et tunc subsannatione; cruciatus illorum post mortem non aliunde est; et per "dare illi luctum" significatur internus dolor ex egestate et miseria; luctus eorum post mortem inde est. Jucundum amoris dominandi ex amore sui super omnia Domini, quae sunt omnia Caeli et Ecclesiae, vertitur post mortem in talem cruciatum, ac amoenum amoris implendi animum et corpus deliciis captis ex opulentia, apud illos qui in dicto amore dominandi sunt, vertitur in talem luctum; nam jucunda et amoena procedentia ex amoribus faciunt vitam cujusvis; quare cum illa vertuntur in opposita fit cruciatus et luctus. Haec sunt retributiones et poenae quae in Verbo intelliguntur per cruciatus in Inferno; et inde odium contra Dominum, et contra omnia Caeli et Ecclesiae, intelliguntur per "ignem" ibi. Similia de Babele dicuntur apud Prophetas; ut "Retribuam Babeli omne malum, quod fecerunt in Zione coram oculis vestris" (Jerem. li. 24);
"Veniet super Babele vastator, Deus namque Retributionum Jehovah, retribuendo retribuet" (Jerem. li. 55,{1} 56); "Demissa est in Infernum magnificentia tua; sub te substratus est vermis" (cruciatus qui est internus dolor); "dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, similis fiam Altissimo: verum tamen ad Infernum demissus es; videntes te dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna" etc. (Esaj. xiv. 11, 13-16);
haec de Lucifero, qui ibi est Babel, ut patet a vers. 4 et 22 ibi. @1 55 pro "5"$