Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 764

Previous Number Next Number See English 

764. "Quia in corde suo dicit, Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo," significat quod haec illis sint, quia ex cordis elatione super dominio et animi exultatione super divitiis, in fiducia et confidentia sunt quod perpetuo dominaturi sint, et semet ipsos tutaturi, et quod non possint illis usquam orbari.- "Dicere in corde suo" significat ex cordis elatione super dominio in fiducia esse, tum ex animi exultatione super divitiis in confidentia esse; "sedeo regina" significat quod dominaturi sint, hic perpetuo, quia sequitur "non videbo luctum:" "vidua non sum" significat quod semet ipsos tutaturi sint; per "viduam" significatur qui est absque tutela, quia absque viro; dicitur "regina" et "vidua," et non rex et vir, quia intelligitur Babylon ut Ecclesia: "et luctum non videbo" significat quod non illis duobus possint usquam orbari; quod inde illis luctus post mortem sit, videatur mox supra (n. 763). Paene similia dicuntur de Babele apud Esajam :

"Non addes, vocent te Dominam regnorum; dixisti in corde tuo, In aeternum ero Domina; dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo Vidua, nec cognoscam orbitatem; atqui venient tibi duo illa in die uno, Orbitas et Viduitas: venient super te propter multitudinem praestigiarum tuarum, et magnitudinem incantationum tuarum plurimam. Confisa es in malitia; dixisti, Non videns me; sapientia tua seduxit te; cum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea, ideo veniet super te subito devastatio" (xlvii. 5, (7,) 8-11). Per "viduam" in Verbo intelligitur qui absque tutela est, nam in Sensu spirituali per "viduam" significatur qui in bono est et non in vero: per "virum" enim significatur verum, et per "uxorem" ejus bonum; inde per "viduam" significatur bonum absque vero, et bonum absque vero est absque tutela, verum enim tutatur bonum. Hoc significatur per "viduam" in Verbo, ubi nominatur (Ut Esaj. ix. 13, 14, 16 (B. A. 14, 15, 17); cap. x. 1,2; Jerem. xxii. 3{1}; cap. xlix. 10, 11; Thren. v. 2,3; Ezech. xxii. 6,7; Malach. iii. 5; Psalm. lxviii. 6 (B. A. 5); Psalm. cxlvi. 7-9; Exod. xxii. 20-23 (B.A. 21-24); Deutr. x. 18; cap. xxvii. 19{2}; Matth. xxiii. 14; Luc. iv. 25{3}; cap. xx. 47{4}). @1 3 pro "5"$ @2 19 pro "18"$ @3 25 pro "24"$ @4 47 pro "6, 7"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church