Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 768

Previous Number Next Number See English 

768. Aliquid dicetur hic de illo Vero quod Dominus dixit ad Petrum de Clavibus Regni Caelorum, et de potestate ligandi et solvendi (Matth. xvi. 15-20). Dicunt quod illa potestas data sit Petro, et quod translata in illos ut successores ejus; et quod sic Dominus reliquerit Petro et post illum illis omnem Suam potestatem, et quod (Petrus) ageret Vicarium Ipsius in terra. Sed usque ex ipsismet Domini verbis patet manifeste quod ne hilum potestatis dederit Petro, dicit enim Dominus, "Super hac Petra aedificabo Ecclesiam Meam;" per "Petram" significatur Dominus quoad Divinum. Ipsius Verum; et Divinum Verum, quod est Petra, ibi est quod Petrus confessus est antequam Dominus illa dixit, quod est hoc:

"Dixit Jesus discipulis, Vos vero quem Me dicitis esse; respondens Simon Petrus dixit, Tu es Christus Filius Dei viventis "((Matth. xvi.) 15, 16{1});

hoc Verum est super quo Dominus aedificat Ecclesiam Suam, et Petrus tunc repraesentabat illud Verum; ex quo patet, quod confessio Domini, quod sit Filius Dei Viventis, Cui potestas est super Caelum et Terram (Matth. xxviii. 18), sit super qua Dominus aedificat Ecclesiam Suam, ita super Se et non super Petro. Quod Dominus intelligatur per "Petram" in Ecclesia notum est. Quondam locutus sum cum Gente Babylonica in mundo spirituali de Clavibus Petro datis, num credant in illum Potestatem a Domino super Caelum et Infernum translatam esse; quod quia erat caput Religionis eorum, vehementer instabant, dicentes quod de eo nihil dubii sit, qua manifeste dicitur. Sed ad interrogationem num sciant, quod singulis Verbi insit Sensus spiritualis, qui est sensus Verbi in Caelo; dicebant primum quod non sciant, sed postea dicebant quod inquisituri sint. Et cum inquirebant, instructi sunt quod Sensus spiritualis sit in singulis Verbi, qui a Sensu literae differt ut spirituale a naturali; et insuper instructi sunt, quod non aliqua Persona nominata in Verbo nominetur in Caelo, sed quod loco ejus aliquod spirituale ibi intelligatur. Informati denique sunt quod pro "Petro" in Verbo intelligatur Ecclesiae Verum ex Bono, similiter per "Petram," quae tum; nominatur una cum Petro; et quod per id sciri possit quod non Petro data sit aliqua potestas, sed quod Vero ex Bono; nam omnis potestas in Caelis est Vero ex Bono, seu Boni per Verum; et quia omne Bonum et omne Verum sunt ex Domino, et nihil ex homine, qua omnis potestas sit Domino. His auditis indignati dixerunt quod velint scire num is Sensus spiritualis sit in illis verbis. Quapropter datum est illis Verbum quod in Caelo, in quo Verbo non est Sensus naturalis sed spiritualis, quia pro Angelis qui sunt spirituales; et cum id legebant, manifeste videbant non ibi Petrum nominari, sed loco ejus, "Verum ex bono quod a Domino." Hoc viso ex ira rejecerunt illud; paene dilaniassent dentibus, nisi eo momento ablatum fuisset. Inde convicti sunt, tametsi non voluerunt convinci, quod Soli Domino illa potestas sit, et eo minus alicui homini, quia est potestas Divina. @1 16 pro "18"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church