Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 769

Previous Number Next Number See English 

769. (Vers. 10.) "Et e longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon, urbs illa valida, quia in una hora venit judicium tuum," significat timorem illorum pro poenis, et tunc gravem lamentationem quod, Religiosum id ita munitum tam subito et plane possit, everti, et illi possint perire. -"E longinquo stare propter timorem cruciatus" significat statum adhuc remotum a statu illorum qui in damnatione sunt, quia in timore pro cruciatu, de quo sequitur; "vae, vae," significat gravem lamentationem: quod "vae" significet lamentationem super calamitate, infelicitate et damnatione, videatur supra (n. 410); inde "vae, vae," gravem lamentationem: per "urbem magnam Babylon" significatur Religiosum illud; hic ut supra (n. 751), Babylon ut Mulier aut Meretrix, quia dicitur "cruciatus ejus:" per "urbem validam" significatur Religiosum tam munitum: per "in una hora venit judicium tuum" significatur quod illud tam subito possit everti, et illi possint perire; "in una hora" significat tam subito, et per "judicium" significatur eversio ejus et interitus illorum qui cum Meretrice illa scortati et deliciati sunt, de quibus hic agitur; quod illi per Ultimum Judicium perierint, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio et de Babylonia destructa, Londini 1758 edito; de illo interitu haec dicta sunt. Quod "e longinquo steterint propter timorem cruciatus ejus" significet statum adhuc remotum a statu illorum qui in damnatione sunt, quia in timore pro cruciatu, est quia per "longinquum" non intelligitur longinquum spatii, sed longinquum status, quando quis in timore est propter poenas; nam quamdiu homo in statu timoris est, tunc videt, expendit et lamentatur. Longinquum status, quod est longinquum in spirituali Sensu, etiam significatur per "longinquum" alibi in Verbo, ut in his:

"Audite Longinqui quid faciam, et cognoscite Propinqui virtutem Meam" (Esaj. xxxiii.{1} 13);

"Deus e Propinquo Ego, et non Deus e Longinquo" (Jerem. xxii. 23);

"Invenit gratiam in deserto; dixit Israel, E Longinquo Jehovah apparuit mihi" (Jerem. xxxi. 2,3);

"Adduc filios Meos e Longinquo" (Esaj. xliii. 6);

"Audite populi e Longinquo" (Esaj. xlix. 1{2});

Populi et gentes venientes e terra Longinquitatis (Esaj. v. 26(; xiii. 5)); (Praeter alibi, ut Jerem. iv. 16; cap. v.{3} 15; Sach. vi. 15;) ubi per "gentes" et "populos e longinquo" intelliguntur remotiores a veris et bonis Ecclesiae. In communi sermone etiam affines dicuntur propinqui, et remotiores in affinitate longinqui. @1 xxxiii. pro "xiii."$ @2 1 pro "1, 2"$ @3 v. pro "iv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church