Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 771

Previous Number Next Number See English 

771. (Vers. 11.) "Et mercatores terrae flebunt at lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius," significat minores in ordine qui ministrant et per sancta lucrantur, hic illorum dolores quod post destructionem Babylonis non agnoscantur religiosa illorum pro sanctis, sed pro adulteratis et prophanatis bonis et veris Verbi et inde Ecclesiae, et sic quod non amplius possint quaestus sicut prius per illa facere. -Per "mercatores" intelliguntur minores in ordine Hierarchiae Ecclesiasticae illorum, quia per "reges terrae" de quibus hactenus, intelliguntur superiores in eo ordine (videatur supra, n. 767); ita per "mercatores terrae" intelliguntur qui ministrant et per sancta lucrantur: per "flebunt et lugebunt" significantur dolores illorum (ut quoque supra, n. 767) per "merces eorum" significantur sancta seu religiosa, per quae lucra seu quaestus faciunt; per "non emere illa amplius" significatur non velle habere illa, quia non sunt sancta, sed adulterata et prophanata bona et vera Verbi et inde Ecclesiae; quod "emere" sit sibi comparare (n. 606). De hoc ita apud Jeremiam:

Babel "quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui" (li. 13).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church