772. (Vers. 12.) "Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae," significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent.-Per "merces illorum" non alia significantur quam quae ibi nominantur; nam quod illis aurum, argentum et lapis pretiosus et margaritae in copia sint, et quod illa per religiosa sua, quae fecerunt sancta Divina, lucrati sint, notum est. Talia fuerunt illis, qui e Babylonia erant, ante Ultimum Judicium; nam tunc concessum fuit illis sibi sicut Caelos formare, et per varias artes sibi talia e Caelo comparare, imo illis sicut in mundo cellaria implere: at post Ultimum Judicium, quando fictitii illorum Caeli destructi sunt, tunc omnia illa in pulverem et cinerem redacta sunt, et per ventum orientalem abducta, ac ut pulvis prophanus super inferna eorum constrata: sed de his legantur quae in Opusculo de Ultimo Judicio et Babylonia destructa, Londini 1758 edito, ex visis descripta sunt. Post illam eversionem et illorum dejectionem in Infernum, in tam miserabili statu sunt, ut non sciant quid aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita sunt. Causa est, quia "aurum," "argentum," et "lapis pretiosus" correspondent bonis et veris spiritualibus, ac "margaritae" cognitionibus illorum; et quia illis `non aliqua vera et bona sunt, nec cognitiones illorum, sed pro illis mala et falsa et horum cognitiones, non possunt habere illa, sed talia quae correspondent, quae sunt materiae viles et tetri coloris, praeter aliqua conchilia, in quibus cor suum ponunt, sicut antea in pretiosis supra nominatis. Sciendum est, quod in mundo spirituali sint omnia quae in mundo naturali, cum sola differentia, quod omnia in mundo spirituali sint correspondentiae, correspondent enim interioribus illorum, splendida et magnifica illis qui in sapientia ex Divinis veris et bonis a Domino per Verbum sunt, ac contraria illis qui in vesania ex falsis et malis sunt. Talis correspondentia ex creatione est, cum spirituale mentis in sensuale corporis demittitur; quare ibi quisque scit qualis alter est, dum in propriam ejus cameram venit. Ex his constare potest quod per "merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae" significetur quod haec illis non amplius sint; quia illis non sunt spiritualia bona et vera, nec cognitiones boni et veri, quibus talia correspondent. Quod "aurum" ex correspondentia significet bonum, et "argentum" verum, videatur supra, n. 211, 726. Quod "lapis pretiosus" significet verum spirituale, n. 231, 540, 726. Quod "margaritae" significent cognitiones veri et boni, n. 727.