Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 78

Previous Number Next Number See English 

78. "Et quod non possis ferre malos," significat quod non sustineant mala dici bona et vicissim, quia hoc est contra vera doctrinae. - Quod hoc per illa verba significetur, patet a mox sequentibus, per quae significatur, quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, cum tamen sunt mala et falsa. Scire bona num sint bona aut mala est doctrinae, et inter vera ejus; at facere bona aut mala, est vitae: quare hoc dicitur de illis qui primario spectant vera doctrinae, et non bona vitae (n. 73). Per "malos" in Sensu spirituali non intelliguntur mali, sed mala, quia ille Sensus est abstractus a personis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church