Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. "Et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significat quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, quae tamen sunt mala et falsa. - Quod haec significentur, non videri potest nisi per Sensum spiritualem, et nisi inde sciatur quid intelligitur per "Apostolos" et per "Mendaces;" per "Apostolos" non intelliguntur Apostoli, sed omnes qui docent bona et vera Ecclesiae, et in sensu abstracto ipsa bona et vera Doctrinae ejus. Quod non Apostoli intelligantur per "Apostolos," patet clare ab hoc ad illos:

"Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim Thronis judicantes duodecim Tribus Israelis" (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);

quis non videt, quod Apostoli non aliquem judicaturi sint, et quod nec possint, minus duodecim Tribus Israelis, sed quod solus Dominus secundum bona et vera doctrinae Ecclesiae ex Verbo. Tum etiam ex his:

"Murus urbis" Novae Hierosolymae "habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni" (Apoc. xxi. 14);

quoniam per "Novam Hierosolymam" significatur Nova Ecclesia (n. 880, 881), et per "fundamenta" ejus omnia bona et vera doctrinae ejus (n. 902. seq.). Et quoque ex his:

"Exulta Caelum, ac sancti Apostoli et Prophetae" (Apoc. xviii. 20);

quid exultatio Apostolorum et Prophetarum, nisi per illos intelligantur omnes qui in bonis et veris doctrinae in Ecclesia sunt. Per discipulos Domini intelliguntur qui a Domino instruuntur in bonis et veris doctrinae; at per Apostolos, qui postquam instructi sunt, illa docent, nam dicitur:

Jesus emisit duodecim Discipulos Suos praedicare Regnum Dei, et reversi Apostoli narraverunt Ipsi quaecunque fecerunt (Luc. ix. 1, 2, 10; Marc. vi. 7, 30). Quod per "Mendaces" intelligantur illi qui in falsis sunt, et abstracte ipsa falsa, constare potest ex permultis locis in Verbo, ubi "Mentientes" et "Mendacia" nominantur, quae si adducerentur implerent paginas; Mendacia in spirituali Sensu nec aliud sunt quam falsa. Ex his nunc constare potest, quod per "Exploraveris dicentes Se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces," significetur quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et Vera, quae tamen sunt mala et falsa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church