Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 787

Previous Number Next Number See English 

787. "E longinquo steterunt," (Vers. 18.) "et clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti," significat in statu remoto luctum eorum super damnatione istius Religiosi, quod crediderunt supereminens prae omne religione in mundo.--Per "e longinquo steterunt" significatur dum adhuc in statu remoto sunt a damnatione, et usque in timore pro poenis (n. 769, 783); per "clamaverunt" significatur luctus eorum; per "fumum combustionis" significatur damnatio propter adulterationem et prophanationem Verbi (n. 766, 767); per "dicentes, Quae similis urbi isti" significatur quod crediderint Religiosum illud prae omni Religione in mundo supereminens esse; per "urbem magnam illam" significatur Religiosum illud, ut supra saepius. Quod credant Religiosum illud esse supereminens prae omni Religione, et quod sit Ecclesia Mater, Regina et Domina, notum est; tum quod, ut ita credant, continue infundatur a canonicis et monachis, et quod hi id faciant ex igne dominandi et lucrandi, etiam notum est illis qui attendunt. At usque non possunt propter potestatem dominationis eorum recedere ab omnibus externis ejus; sed usque possunt recedere ab internis ejus, quoniam voluntati et intellectui hominis, et inde affectioni et cogitationi ejus, relicta est et relinquitur omnis libertas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church