Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 837

Previous Number Next Number See English 

837. "Et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum," significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur. - Per "aves" significantur falsa quae ex Inferno sunt; et quia in illis falsis sunt genii infernales, qui una cum hominibus sunt in ejus falsis quae ejus amoris sunt, ideo hi per "aves" hic significantur; homo etiam qui in illis falsis est, post mortem fit talis genius; quod per "aves" inutiles et damnosas, imprimis immundas et rapaces quae se ex cadaveribus nutriunt, significentur falsitates quae amoris sunt, videatur supra (n. 757): per "carnes" hic significantur mala concupiscentiarum, quae hominis propria sunt (n. 748): per "satiari illis" significatur quasi ali ab illis, et cum delectatione attrahere illas; nam genii infernales, quae in similibus concupiscentiis mali sunt, avide attrahunt et implent nares, et inde vitam, ex concupiscentiis exhalatis ex cogitationibus et respirationibus illorum; quare etiam simul degunt et cohabitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church