838. Caveat itaque sibi quisque ab haeretico illo, quod Homo justificetur Fide sine Operibus Legis; nam qui est in illo, et non plene recedit ab illo antequam finis vitae instat, post mortem consociatur geniis infernalibus; sunt enim "hirci," de quibus Dominus dicit, "Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum Diabolo{1} et angelis ejus" (Matth. xxv. (41,) 42);
de "hircis" enim Dominus non dicit quod mala fecerint, sed quod non bona fecerint; quod non bona fecerint, est quia illi secum dicunt, "Non possum bonum facere a me ipso, lex me non damnat, sanguis Christi mundat me et liberat me, passio crucis sustulit reatum peccati, meritum Christi imputatur mihi per Fidem, sum reconciliatus Patri, in gratia, aspicior sicut filius, ac peccata nostra reputat sicut infirmitates quas illico propter Filium Suum remittit; sic justificat per solam Fidem, quae nisi foret unicum medium salutis, nemo mortalium salvari posset; propter quem finem alium Filius Dei pateretur crucem, et impleret legem, quam ut tolleret damnationem transgressionum nostrarum." Haec et plura similia secum dicunt illi, et sic bona quae bona sunt non faciunt, nam ex sola illorum Fide, quae non est nisi quam fides cognitionum, in se fides historica, ita solum scientia, non procedunt aliqua bona; est enim fides mortua, in quam non vita seu anima venit, nisi homo immediate adit Dominum, ac fugit mala ut peccata sicut a se; tunc bona quae homo facit sicut a se, sunt a Domino, ita in se bona; de qua re ita apud Esajam:
"Vae Genti peccatrici, gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptis; quando expanditis manus vestras, occulto oculos Meos a vobis; etiam si multiplicaveritis orationem, non Ego audio; lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis Meis; cessate malum facere, discite bonum facere: tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 4, 15-18);
et apud Jeremiam:
"Sta in porta Domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc: Ne confidite super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi" (Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, ubi fides nostra); "num furando, occidendo, adulterando et jurando per mendacium, deinde venietis et stabitis coram Me in Domo hac, super qua nominatur Nomen Meum, et dicetis Erept. sumus, dum facitis abominationes illas; num spelunca latronum facta est Domus haec: etiam Ego ecce vidi, dictum Jehovae" (vii. 2-4, 9-11). @1 Diabolo pro "diabolis"$