Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 876

Previous Number Next Number See English 

876. EXPLICATIO. (Vers. 1.) "Et vidi Caelum novum et Terram novam," significat quod a Domino novum Caelum ex Christianis formatum sit, quod hodie vocatur Caelum Christianum, ubi sunt qui Dominum coluerant, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerant, quibus inde est charitas et fides; in quo Caelo etiam sunt omnes infantes Christianorum. - Per "Caelum novum" et per "Terram novam," non intelligitur caelum naturale coram oculis aspectabile, nec terra naturalis ab hominibus habitata, sed intelligitur Caelum spirituale et Terra illius Caeli, ubi sunt angeli; quod hoc Caelum et hujus Caeli Terra intelligatur, quisque videt et agnoscit, si modo aliquantum abduci potest ab idea pure naturali et materiali, cum legit Verbum. Quod Caelum angelicum intelligatur, patet, quia in versu mox sequente dicitur, quod viderit "urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo," per quam non intelligitur aliqua Hierosolyma descendens, sed Ecclesia; et Ecclesia in terris descendit a Domino e Caelo angelico, quia angeli Caeli et homines telluris in omnibus Ecclesiae unum faciunt (n. 626). Ex his videri potest, quam naturaliter et materialiter cogitaverunt et cogitant, qui ex his verbis et ex sequentibus in hoc versu sibi finxerunt dogmaticum de interitu mundi, et de nova creatione omnium. De hoc Caelo Novo actum est supra aliquoties in Apocalypsi (imprimis in cap. xlv. et xv.). Vocatur Caelum Christianum, quia distinctum est a Caelis antiquis, qui ab hominibus Ecclesiae ante Adventum Domini exstiterunt. Hi antiqui Caeli sunt supra Caelum Christianum; Caeli enim sunt sicut expansa, unum supra alterum: similiter unumquodvis Caelum; unumquodvis enim Caelum per se distinguitur in tres Caelos, intimum seu tertium, medium seu secundum, ac infimum seu primum; similiter hoc novum Caelum; vidi illos et locutus sum cum illis. In novo hoc Caelo Christiano sunt omnes qui ab Ecclesiae Christianae prima instauratione coluerunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, et inde qui a Domino per Verbum in charitate et simul fide fuerunt, ita qui non in fide mortua sed in fide viva. De hoc Caelo videantur varia supra (n. 612, 613, 626, 631, 659, 661, 845, 846, 856). Pariter in illo Caelo sunt omnes infantes Christianorum, quia ab angelis educati in duo illa Essentialia Ecclesiae, quae sunt Agnitio Domini pro Deo Caeli et Terrae, ac Vita secundum praecepta Decalogi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church