877. "Quia prius Caelum et prior Terra transiit," significat Caelos non a Domino, sed ad ipsis qui e Christiano orbe in spiritualem mundum venerunt factos, qui omnes die Ultimi Judicii dissipati sunt. - Quod hi Caeli et non alii per "prius Caelum et priorem Terram quae transiverunt" intelligantur, videatur supra (n. 865), ubi explicata sunt haec:
"Vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et Terra" (cap. praec. xx. vers. 11). ubi ostensum est, quod per illa verba significetur Judicium universale a Domino factum super omnes priores caelos, in quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos sed in internis erant diaboli; qui caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt. Reliqua de his videantur in Opusculo de Ultimo Judicio Londini 1758 edito, et in Continuatione de illo, Amstelodami (1763) edita; quibus plura hic adjicere supervacaneum est.