878. "Et Mare non erat amplius," significat externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt, similiter dissipatum esse. - Per "mare" significatur externum Caeli et Ecclesiae, in quo sunt simplices, qui de rebus Ecclesiae naturaliter et perparum spiritualiter cogitaverunt; Caelum in quo hi sunt vocatur externum (videatur n. 238, 239 fin., 403, 404, 420, 466, 470, 659, 661); hic per "mare" intelligitur externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis. Internum autem Caeli ex Christianis non prius a Domino plene formatum est, quam aliquo tempore ante Ultimum Judicium, et quoque post illud (ut constare potest ex cap. xiv. et xv., ubi de illo agitur; et ex cap. xx. vers. 4, 5; videantur Explicationes). Causa quod non prius, erat, quia Draco et binae ejus Bestiae dominabantur in Mundo spirituum, et flagrabant cupiditate seducendi quoscunque possent; quare periculum fuit prius colligere illos in aliquod Caelum. De separatione bonorum a Draconicis, et horum damnatione, et tandem dejectione in Infernum, agitur multis in locis, ac ultimo in cap. xix. vers. 20, et in cap. xx. vers. 10; et post hoc dicitur, quod "Mare dederit eos in illo mortuos" (vers. 13); per quod intelliguntur homines Ecclesiae externi et naturales convocati ad judicium (videatur supra, n. 869), et tunc exempti et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt (de qua re etiam ibi); hoc "mare" est quod hic intelligitur. Etiam alibi dicitur, ubi de Novo Caelo Christiano, quod id se extenderit ad "mare vitreum mixtum igne" (cap. xv. 2), per quod "mare" etiam significatur externum Caeli ex Christianis (videatur Explicatio, n. 659-661). Ex his constare potest, quod per "mare non erat amplius" significetur quod externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt, similiter dissipatum sit. De externo Caeli ex Christianis a prima instauratione Ecclesiae collecto, multa scire datum est, sed illa hic afferre non vacat; solum quod priores Caeli, qui die Ultimi Judicii transiverunt, permissi fuerint propter illos qui in externo illo Caelo seu mari erant, quia per externa conjuncti erant, non autem per interna; de qua re videantur aliqua supra (n. 398). Quod Caelum ubi externi Ecclesiae homines sunt, dicatur "mare," est quia habitatio eorum in mundo spirituali e longinquo apparet sicut in mari; angeli enim caelestes, qui sunt angeli supremi Caeli, habitant sicut in atmosphaera aetherea; angeli spirituales, qui sunt angeli medii Caeli, habitant sicut in atmosphaera aerea; et angeli spirituales naturales, qui sunt angeli ultimi Caeli, habitant sicut in atmosphaera aquea, quae e longinquo apparet sicut mare, ut dictum est: inde est, quod externum Caeli intelligatur per "mare" etiam multis aliis in locis in Verbo.