879. (Vers. 2.) "Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo," significat Novam Ecclesiam in fine prioris a Domino instaurandam, quae consociata Novo Caelo in Divinis veris quoad doctrinam et quoad vitam erit. - Quod Johannes se hic nominet, dicens, "Ego Johannes," est quia per illum ut Apostolum significatur Bonum amoris in Dominum, et inde Bonum vitae; quare ille prae reliquis Apostolis amatus fuit, et ad Caenam cubuit ad pectus Domini (Joh. xiii. 23; cap. xxi. 20); et haec Ecclesia, de qua nunc agitur, similiter. Quod per "Hierosolymam" significetur Ecclesia, videbitur in sequente articulo; quae vocatur "urbs" et describitur ut urbs ex doctrina et ex vita secundum illam, "urbs" enim in spirituali Sensu significat doctrinam (n. 194, 712). Vocatur "sancta" ex Domino, Qui Solus est Sanctus, et ex Divinis veris quae ex Verbo sunt a Domino in illa, quae vocantur sancta (n. 173, 586, 666, 852); et vocatur "Nova," quia Sedens super Throno dixit, "Ecce nova omnia facio" (vers. 5); ac dicitur "descendens a Deo e Caelo," quia a Domino per Novum Caelum Christianum, de quo in versu 1 hujus capitis (n. 876), nam Ecclesia in terris formatur per Caelum a Domino, ut unum agant et consocientur.