885. Quod "clamor" in Verbo dicatur de dolore et timore pro falsis ex Inferno, et inde pro devastatione per illa, patet ex his:
"Oblivioni tradentur angustiae priores, et occultabuntur ab oculis Meis; tunc non audietur in illa vox fletus aut vox Clamoris" (Esaj. lxv. 16, 19);
haec quoque de Hierosolyma, ut hic in Apocalypsi. "Atrati sunt in terram, et Clamor Hierosolymae ascendit" (Jerem. xlv. 2, seq:);
ubi agitur de luctu super falsis, quae devastant Ecclesiam. "Exspectavit Jehovah judicium, sed ecce scabies; justitiam, sed ecce Clamor" (Esaj. v. 7);
"Vox Clamoris pastorum, quia vastans Jehovah pascuum eorum" (Jerem. xxv. 36);
"Vox Clamoris a porta piscium, quia opes eorum in depraedationem, ac domus eorum in desolationem" (Zeph. i. 10, 13). (Praeter alibi, ut Esaj. xiv. 31; cap. xv. 4-6, 8; cap. xxiv. 11; cap. xxx. 19; Jerem. xlvi. 12, 14{1}.) At sciendum est quod "clamor" in Verbo dicatur de omni affectione cordis erumpente; quare est vox lamentationis, implorationis, supplicationis ex indolentia, contestationis, indignationis, confessionis, imo exultationis. @1 12, 14 pro "2, 4"$