Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 886

Previous Number Next Number See English 

886. (Vers. 5.) "Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt," significat Dominum de Ultimo Judicio loquentem ad illos qui venturi sunt in Mundum spirituum, seu qui obituri a tempore quo Ipse in mundo fuit huc usque, haec, quod prius Caelum cum priore Terra, et prior Ecclesia, cum omnibus et singulis in illis, peritura sint, et quod novum Caelum cum nova Terra, ac novam Ecclesiam, quae vocanda est Nova Hierosolyma, creaturus sit, et quod haec pro certo sciant, et illorum recordentur, quia Ipse Dominus id testatus dixit. - Haec quae in hoc versu, et in sequentibus usque ad octavum inclusive, dicta sunt ad illos qui in Christiano orbe in Mundum spirituum venturi sunt, quod fit illico post obitum, propter finem ne paterentur se seduci a Babyloniis et Draconicis; nam, ut supra dictum est, omnes post mortem congregantur in Mundo spirituum, et inter se consortia fovent sicut in mundo naturali, ubi sunt simul cum Babyloniis et Draconicis, qui continue flagrant cupiditate seducendi, et quibus etiam concessum fuit sibi tanquam caelos per artes imaginarias et illusorias condere, per quas etiam potuissent seducere; ne hoc fieret, haec a Domino dicta sunt, ut pro certo scirent, quod illi caeli cum terris eorum perituri sint, et quod Dominus novum Caelum et novam Terram creaturus sit, quando salvandi sunt qui non passi sunt se seduci. At sciendum est, quod haec dicta sint ad illos qui a tempore Domini usque ad Ultimum Judicium, quod factum est Anno 1757, vixerunt, quia illi seduci potuerunt; non autem posthac possunt ibi, quia Babylonii et Draconici separati sunt, et ejecti. Nunc sed ad explicationem: Per "Sedentem super Throno" intelligitur Dominus (n. 808 fin.): quod Dominus hic dixerit "super Throno," est quia dixit "Ecce nova omnia facio," per quae significatur quod facturus sit Ultimum Judicium, et tunc creaturus sit novum Caelum et novam Terram, atque novam Ecclesiam cum omnibus et singulis quae in illis; quod "Thronus" sit judicium in forma repraesentativa, videatur n. 229, 845, 865; quod prius Caelum et prior Ecclesia die Ultimi Judicii perierint, n. 865, 877; per "dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt" significatur quod haec pro certo sciant, et illorum recordentur, quia Ipse Dominus id testatus dixit; per quod Dominus secundo usus sit verbo "dixit," significatur quod id pro certo sciant: per "scribe" significatur in recordationem, seu ut illorum recordentur (n. 639); et per "haec verba vera et fida sunt" significatur quod credenda sint, quia Ipse Dominus id testatus dixit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church