Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 896

Previous Number Next Number See English 

896. (Vers. 10.) "Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo," significat Johannem translatum in tertium Caelum, et visum ejus ibi apertum, coram quo manifestata est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam in forma urbis. -Per "abstulit me in spiritu super montem magnum et altum" significatur quod Johannes translatus sit in tertium Caelum, ubi illi qui in amore a Domino sunt, et in doctrina genuini veri ab Ipso; "magnum" etiam praedicatur de bono amoris, et "altum" de veris; quod per ablatum "in montem" significetur in tertium Caelum, est quia dicitur "in spiritu;" et qui in spiritu est, quoad mentem et ejus visum est in mundo spirituali; et ibi angeli tertii Caeli habitant super montibus, angeli secundi Caeli super collibus, et angeli ultimi Caeli in vallibus inter colles et montes; quare cum quis in spiritu aufertur in montem, significatur in tertium Caelum: haec ablatio fit momento, quia fit per mutationem status mentis: per "ostendit mihi" significatur visus tunc apertus, et manifestatio; per "urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo" significatur Nova Domini Ecclesia, ut supra (n. 879, 880{1}); ubi etiam explicatum est, unde est quod dicatur "sancta," et quod dicatur "descendens e Caelo a Deo;" quod visa sit in forma urbis, est quia "urbs" significat doctrinam (n. 194, 712), et Ecclesia est Ecclesia ex doctrina et ex vita secundum illam; visa etiam est ut urbs, ut describatur quoad omne quale ejus, et hoc describitur per ejus murum, portas, fundamenta, et per varias mensuras. Similiter describitur Ecclesia apud Ezechielem, ubi etiam dicitur, quod Propheta In visionibus Dei deductus sit super montem altum valde, (et) viderit Urbem a meridie, quam angelus etiam quoad murum et portas, et quoad latitudines et altitudines, mensus est (cap. xl. 2, seq.). Simile intelligitur per haec apud Sachariam:

"Dixi Angelo, Quo tu pergis; dixit, Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta latitudo ejus, et quanta longitudo ejus" (ii. 6 (B. A.2)). @1 879, 880 pro "878, 879"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church