897. (Vers. 11.) "Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti," significat quod in illa Ecclesia erit Verbum intellectum, quia translucens ex Sensu spirituali ejus. -Per "gloriam Dei" significatur Verbum in sua Divina luce, de qua sequitur; per "lumen ejus" significatur Divinum Verum ibi, hoc enim intelligitur per lucem in Verbo (n. 796, 799); per "simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti" significatur id lucens et translucens ex Sensu spirituali ejus, de quo etiam sequitur. Per illa verba describitur intellectus Verbi apud illos qui in doctrina Novae Hierosolymae, et in vita secundum illam sunt. Apud hos Verbum quasi lucet cum legitur; lucet a Domino medio Sensu spirituali, quia Dominus est Verbum, et Sensus spiritualis est in luce Caeli quae procedit a Domino ut Sole; et Lux quae procedit a Domino ut Sole est in sua essentia Divinum Verum Divinae Sapientiae Ipsius. Quod in singulis Verbi sit Sensus spiritualis, in quo sunt angeli, et a quo est sapientia illorum, et quod Verbum transluceat ex luce illius Sensus apud illos qui a Domino in genuinis veris sunt, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra ostensum est. Quod per "gloriam Dei" intelligatur Verbum in sua Divina luce, constare potest ex his locis:
"Verbum Caro factum est, et vidimus Gloriam Ipsius sicut Gloriam Unigeniti a Patre" (Joh. i. 14);
quod per "gloriam" intelligatur gloria Verbi seu Divinum Verum in Ipso, patet, quoniam dicitur "Verbum Caro factum est:" simile per "gloriam" intelligitur in sequentibus, ubi dicitur, "Gloria Dei illustravit illam, et Lucerna ejus Agnus" (vers. 23). Simile intelligitur per Gloriam in qua visuri sunt Filium Hominis quando venturus est in nubibus Caeli (Matth. xxiv. 30; Marc. xiii, 26{1});
(videatur supra, n. 22,{2} 642, 820;) nec aliud per Thronum Gloriae super quo sedebit Dominus cum venturus est ad Ultimum Judicium (Matth. xxv. 31);
quia judicaturus est unumquemvis secundum vera Verbi, quare etiam dicitur, quod "venturus sit in gloria Sua." Quando Dominus transformatus est, etiam dicitur quod Moses et Elias "visi sint in Gloria" (Luc. ix. 30, 31);
per "Mosen et Eliam" significatur ibi Verbum; Ipse etiam Dominus tunc dedit Se videndum coram discipulis ut Verbum in gloria Sua: quod "Gloria" significet Divinum Verum, videantur plura ex Verbo supra (n. 629). Quod Verbum comparetur "lapidi pretiosissimo tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti," est quia "lapis pretiosus" significat Divinum Verum Verbi (n. 231, 540, 726, 823); et "lapis jaspis significat Divinum Verum Verbi in Sensu literae translucens ex Divino Vero in Sensu spirituali. Hoc significatur per "Lapidem jaspidem," Exod. xxviii. 20; Ezech. xxviii. 13;
et in sequentibus in hoc capite, ubi dicitur, quod "structura muri" sanctae Hierosolymae esset "jaspis" (vers. 18); et quia Verbum in Sensu literae translucet ex Sensu spirituali ejus, dicitur "jaspis instar crystalli splendens." Omnis illustratio quae est illis qui in Divinis Veris a Domino sunt, est inde. @1 26 pro "25"$ @2 22 pro "20"$