Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 899

Previous Number Next Number See English 

899. "Habentem portas duodecim," significat ibi omnes cognitiones veri et boni, per quas homo introducitur in Ecclesiam. -Per "portas" significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, quia per illas homo introducitur in Ecclesiam; "murus" enim in quo portae erant, significat Verbum, de quo mox supra (n. 898); et in sequentibus dicitur, quod "duodecim portae duodecim margaritae essent, unaquaevis portarum una margarita" (vers. 21); et per "margaritas" significantur cognitiones veri et boni (n. 727); quod homo per illas introducatur in Ecclesiam, sicut per portas in urbem, patet: quod "duodecim" significent omnes, videatur supra (n. 348). Per "portas" significantur cognitiones veri et boni, etiam in his locis:

"Fundamenta tua ponam in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos, et Portas tuas in lapides carbunculi" (Esaj. liv. 11, 12);

"Amans Jehovah Portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi; gloriosa praedicanda sunt{1} in te, Urbs Dei " (Psalm. lxxxvii. 2(, 3));

"Intrate per Portas Ipsius in confessione, confitemini Ipsi, benedicite Nomini Ipsius "(Psalm. c. 4);

"Stantes fuerunt pedes nostri in Portis tuis, Hierosolyma; Hierosolyma aedificata sicut Urbs quae cohaeret una" (Psalm. cxxii. 2, 3);

"Lauda Hierosolyma Jehovam, nam firmat vectes Portarum tuarum, benedicit filiis tuis in medio tui" (Psalm. cxlvii. 12, 13);

"Ut enumerem omnes laudes tuas in Portis filiae Zionis" (Psalm. ix.15 (B. A. 14));

"Aperite Portas, ut ingrediatur Gens justa custodiens fidelitates" (Esaj. xxvi. 2{2});

"Extollite vocem ut veniant Portae principum" (Esaj. xiii. 2); "Beati qui faciunt mandata Ipsius, et per Portas ingrediuntur in Urbem" (Apoc. xxii. 14);

"Attolite Portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae" (Psalm. xxiv. 7, 9);

"Viae Zionis lugentes, omnes Portae ejus devastatae sunt, sacerdotes ejus gemunt" (Thren. i. 4);

"Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt" (Jerem. xiv.{3} 12);

"Cogitavit Jehovah perdere Murum filiae Zionis, subsederunt in terram Portae ejus" (Thren. ii. 8, 9);

`Qui peccare faciunt hominem in Verbo, et corripientem in Porta illa queant (Esaj. xxix. 21);

"Elegit deos novos, tunc oppugnare coepit Portas" (Jud. v. 8). (Praeter alibi, ut Esaj. iii. 25, 26; cap. xiv. 31; cap. xxii. 7; cap xxiv. 12; cap. xxviii. 6; cap. lxii. 10; Jerem. i. 15; cap. xv. 7; cap. xxxi. 38, 40; Mich. ii. 13; Nah. iii. 13; Jud. v. 11.) Quoniam "portae" significabant vera introducentia, quae sunt cognitiones ex Verbo, ideo Seniores Urbis sedebant in Portis et judicabant (Ut patet ex Deutr. xxi, 18-21{4}; cap. xxii. 15; Thren. v. 14; Amos v. 12, 15; Sach. viii. 16). @1 sunt pro "est"$ @2 2 pro "3"$ @3 xiv. pro "iv."$ @4 21 pro "22"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church