Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 900

Previous Number Next Number See English 

900. "Et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis," significat Divina vera et bona Caeli, quae etiam sunt Divina vera et bona Ecclesiae, in cognitionibus illis, et quoque custodias, ne quis intret nisi in illis sit ex Domino. -Per "angelos duodecim" significantur hic omnia vera et bona Caeli, quoniam per "angelos" in supremo Sensu significatur Dominus, in communi Sensu Caelum ex angelis, et in particulari Sensu vera et bona Caeli a Domino (videatur n. 5, 170, 258, 344, 415, 465, 647, 648, 657, 718); hic vera [et] bona Caeli, quia sequitur, "et nomina superscripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis," per quae significantur omnia vera et bona Ecclesiae (n. 349). Per "super portis" significatur in cognitionibus illis, quia "super" in Verbo significat intra; causa est quia id quod supremum est in ordine successivo fit intimum in ordine simultaneo; quare Caelum tertium vocatur tam supremum quam intimum Caelum; inde est quod "super{1} portis" significet in cognitionibus veri: per "nomina superscripta" significatur omne quale eorum, ita quoque in illis, nam omne quale est ex internis in externis. Quod per eadem verba significentur custodiae ne quis intret in Ecclesiam, nisi in cognitionibus illis sit ex Domino, patet; quia angeli visi sunt stantes super portis, et quoque nomina tribuum Israelis erant scripta super illis. Dicitur quod vera et bona Caeli et Ecclesiae sint in cognitionibus quae sunt ex Verbo, per quas fit introductio in Ecclesiam, quia cognitiones veri et boni ex Verbo, quando in illis est spirituale e Caelo a Domino, non vocantur cognitiones, sed vera; at si non in illis est spirituale e Caelo a Domino, non sunt nisi quam scientifica. @1 super pro "supra"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church