Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 901

Previous Number Next Number See English 

901. (Vers. 13.) "Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, et ab occasibus portae tres," significat quod cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, sint pro illis qui in amore seu affectione boni sunt plus et minus, et pro illis qui in sapientia seu affectione veri sunt plus et minus. -Per "portas" nunc significantur cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, quia super portis erant duodecim Angeli, et nomina duodecim tribuum filiorum Israelis scripta, per quae illa vita in cognitionibus illis significatur, ut patet ab explicatis mox supra (n. 900); quod "portae" significent cognitiones veri et boni, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, videatur supra (n. 899). Quod tres portae ab oriente, tres a septentrione, tres a meridie, et tres ab occasibus essent, est quia per "orientem" significatur amor et affectio boni in gradu superiori, ita plus; et per "occasus" significatur amor et affectio boni in gradu inferiori, ita minus; per "meridiem" significatur sapientia et affectio veri in gradu superiori, ita plus; et per "septentrionem" significatur sapientia et affectio veri in gradu inferiori, ita minus: quod illa per "orientem," "occidentem," "meridiem" et "septentrionem" significentur, est quia Dominus est Sol mundi spiritualis, et a facie Ipsius sunt oriens et occidens, et a lateribus sunt meridies et septentrio, a latere dextro meridies, et a sinistro septentrio: quare illi qui in amore in Dominum et inde in affectione sunt plus, habitant in oriente; qui minus in occidente; et qui in sapientia ex affectione veri sunt plus, habitant in meridie; et qui minus in septentrione. Quod in tali ordine sint Habitationes Angelorum Caeli, videatur in Opere De Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 141-153). Quod portae essent tres ab unaquavis plaga, est quia "tres" significant omnes (n. 400, 505).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church