916. (Vers. 21.) "Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita," significat quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam. - Per "duodecim portas" significantur cognitiones veri et boni in summa, per quas homo introducitur in Ecclesiam (n. 899, 900); per "duodecim margaritas" etiam significantur cognitiones veri et boni in summa (n. 727); inde erat quod "portae" fuerint "margaritae:" quod "unaquaevis portarum esset ex una margarita," est quia omnes cognitiones veri et boni, quae per "portas" et per "margaritas" significantur, se referunt ad unam cognitionem, quae est continens illarum, quae una cognitio est cognitio Domini. Dicitur una cognitio, tametsi plures sunt quae unam illam cognitionem faciunt; cognitio enim Domini est universalis omnium doctrinae et inde omnium Ecclesiae; ex illa trahunt omnia cultus suam vitam et animam, nam Dominus est Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae, et inde in omnibus cultus. Quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni ex Verbo conjungat in unum, est quia nexus est omnium veritatum spiritualium, et si velitis credere, est nexus illarum sicut nexus omnium membrorum, viscerum et organorum corporis; quare sicut anima continet omnia illa in ordine et nexu, ita ut non aliter sentiantur quam unum, similiter Dominus continet apud hominem omnes veritates spirituales. Quod Dominus sit ipsa Porta, per quam ingrediendum est in Ecclesiam et inde Caelum, docet Ipse apud Johannem:
"Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur" (x. 9);
et quod agnitio et cognitio Ipsius sit Ipsa margarita, intelligitur per haec Domini verba apud Matthaeum:
"Simile est Regnum Caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam" (xiii. 45, 46);
"una pretiosa margarita" est agnitio et cognitio Domini.