917. "Et platea urbis aurum purum tanquam vitrum pellucidum," significat quod omne verum Ecclesiae illius et doctrinae ejus sit in forma bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino. - Haec similia sunt cum illis quae supra (vers. 18) de ipsa urbe dicuntur, quod illa esset aurum purum simile vitro puro; per quae, quod significetur quod omne{1} Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino, videatur n. 912, 913, cum differentia quod hic dicatur quod platea urbis talis sit, et per "plateam urbis" significatur verum doctrinae Ecclesiae (n. 501): quod omne verum doctrinae Ecclesiae ex Verbo sit in forma bonum amoris, videatur supra (n. 906, 908). @1 omne pro "omnia"$