Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 923

Previous Number Next Number See English 

923. "Et afferent gloriam et honorem gentium in illam," significat quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne bonum Religionis sit ab Ipso. - Quod per "afferre gloriam et honorem in illam" significetur confiteri Dominum, et addicare Ipsi omne bonum, quae apud se sunt, videatur supra (n. 921); hic similia significantur, cum differentia quod illi qui per "reges terrae" ibi intelliguntur, id ferent secum; hic, quod qui per "gentes" intelliguntur; nam dicitur, "afferent gloriam et honorem gentium in illam," et per "gentes" significantur qui in bono vitae sunt, et credunt in Dominum (n. 920); et quoque agitur de receptione illorum qui in veris ex bono amoris a Domino sunt (mox supra, n. 922); inde sequitur, quod per "afferent gloriam et honorem gentium in illam" significetur quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne bonum Religionis sit ab Ipso. Similia paene significantur per haec apud Esajam:

"Ego expandam super Hierosolymam pacem, sicut torrentem Gloriam Gentium " (lxvi. 12). Dicitur verum Ecclesiae et bonum Religionis, quia aliud est Ecclesia et aliud Religio. Ecclesia dicitur Ecclesia ex doctrina, et Religio dicitur Religio ex vita secundum doctrinam. Omne doctrinae vocatur verum, et quoque bonum ejus est verum, quia modo docet illud; at omne vitae secundum illa quae docet doctrina, vocatur bonum; etiam facere vera doctrinae est bonum. Ita distinguitur Ecclesia et Religio. Sed usque ubi doctrina est et non vita, ibi non dici potest Ecclesia nec Religio; quia doctrina spectat vitam ut unum secum, prorsus sicut verum et bonum, sicut fides et charitas, sapientia et amor, et sicut intellectus et voluntas; quare ubi doctrina est et non vita, non est Ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church