Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 957

Previous Number Next Number See English 

957. (Vers. 18.) "Contestor enim omni audienti verba prophetiae Libri hujus, Si quis addiderit ad haec, addet Deus super illum plagas scriptas in Libro hoc," significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, addendo aliquid per quod duo illa destruant, non possint aliter quam perire ex falsis et malis, qua per plagas in hoc Libro descriptas significantur. -Per "audire verba prophetiae Libri hujus" significatur legere et scire vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, videatur supra (n. 944); per "addere ad haec" significatur addendo aliquid per quod destruant illa vera, ut sequitur; per "plagas scriptas in Libro hoc" significantur falsa et mala, quae per plagas in hoc Libro descriptas significantur (de quibus in cap. xv. et xvi.); quod "plagae" significent falsa et mala, quae sunt illis qui adorant Draconis Bestiam et Pseudoprophetam, videatur n. 456, 657, 673, 676, 677, 683, 690, 691, 699, 708, 718; Draconis Bestia et Pseudopropheta sunt qui solam Fidem absque bonis Operibus salvificam faciunt. Sunt duo in hoc Libro prophetico, ad quae omnia ejus se referunt; primum est quod non alius Deus agnoscendus sit quam Dominus, et alterum quod non alia fides agnoscenda sit quam in Dominum; qui haec scit, et usque addit aliquid ex intentione quod destruit illa, non potest aliter quam in falsis et malis esse et ex illis perire, quoniam non ex alio Deo quam ex Domino, nec per aliam fidem quam in Dominum, datur bonum quod est amoris, et verum quod est fidei, et inde felicitas vitae aeternae, ut Ipse Dominus apud Evangelistas multis in locis docet (videatur supra, n. 553). Quod hoc significetur, et non quod Deus additurus plagas (cap. xv. et xvi. descriptas) super illum qui addit aliquid ad verba prophetiae Libri hujus, quisque potest ex suo judicio videre; id enim potest innocens facere, et quoque possunt multi ex fine bono, ut et ex ignorantia quid significatur; Apocalypsis enim fuit huc usque sicut Liber occlusus seu mysticus; quare quisque videre potest, quod intelligatur, quod non aliquid addendum sit nec auferendum, quod vera doctrinae in hoc Libro a Domino nunc aperto destruit, quae vera se ad illa duo referunt; quare etiam haec verba in serie sequuntur post haec: Jesus misit Angelum Suum "testari vobis haec in Ecclesiis; Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina; et Spiritus et Sponsa dicunt, Veni; et audiens dicat Veni; et sitiens veniat; ac volens accipiet aquam vitae gratis" (vers. 16, 17); per quae significatur, quod Dominus in Divino Humano Suo venturus sit, et daturus vitam aeternam illis qui Ipsum agnoscunt; quare etiam in serie sequuntur haec, "Dicit Testans haec, Etiam venio cito; amen. Etiam veni Domine Jesu" (vers. 20); ex quibus patet, quod non alia intelligantur. Etiam "addere" est vox prophetica significans destruere (ut Psalm. cxx. 3{1}; et alibi). Ex his nunc videri potest, quid per illa quae in hoc versu, et quae in sequente sunt, significatur. @1 3 pro "2"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church