958. (Vers. 19.) "Et si quis abstulerit e verbis Libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus e Libro vitae, et ex Urbe sancta, et scriptus in Libro hoc," significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, auferendo aliquid per quod illa duo destruant, non possint aliquid sapere et appropriare sibi ex Verbo, nec recipi in Nova Hierosolyma, neque habere sortem cum illis qui in Regno Domini sunt. -Per haec similia significantur quae supra, solum quod hic dicatur de illis qui auferunt, et ibi de illis qui addunt, proinde de illis qui vel addendo vel auferendo duo illa Vera destruunt; per "auferre partem e Libro vitae" significatur quod non possint aliquid sapere seu appropriare sibi ex Verbo; "Liber vitae" est Verbum et quoque Dominus quoad Verbum (n. 256, 469, 874, 925); causa est quia Dominus est Verbum; Verbum enim de Solo Ipso agit, ut in duabus Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera de Scriptura Sacra, plene ostensum est; quare qui non Dominum immediate adeunt, non possunt videre aliquod verum ex Verbo: per "auferre partem ex Urbe sancta" significatur ex Nova Ecclesia, quae est sancta Hierosolyma; in illam enim nemo recipitur qui non solum Dominum adit: per "auferre partem ex scriptis in Libro hoc" significatur non sortem habere cum illis qui in Regno Domini sunt, nam omnia quae in Libro hoc scripta sunt, spectant novum Caelum et novam Ecclesiam, quae faciunt Regnum Domini, ut finem; et finis est, ad quem omnia quae scribuntur in Libro se referunt.