21. Non licet quicquam cum illis de religione loqui, quare cum aliquis ad illos ex alia religione venit, exploratur ille non per vivam vocem et per responsa oris, sed illo inscio explorant cogitationes; inde hauriunt quid apud illas. Datum quoque est loqui cum sacerdotibus, et loquutus cum illis de Domino ex doctrina coelesti, et agnoverunt vera, et afficiebantur; erant tunc in illustratione a Domino. Ex his datum est scire, quod illis prae reliquis sit perceptio veri tam spiritualis quam civilis, et quod sibi prudenter prospiciant, et quod hoc illis insitum sit.