Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. In urbibus illorum habitant viri ad unum latus urbis, et mulieres ad alterum, et cum viri desiderant, mittunt ad illas, ac veniunt mulieres, quae propter hoc indignantur, quod sic ex jussu viri venturae sint, et illae quae in mundo imperaverunt super maritos, et tunc non similiter datur, illae accensae indignatione volunt exire urbe; emittuntur etiam, at cum extra urbem sunt, apparet illis ubivis obvium, et clausum, nunc paludinosum, nunc aqueum, nunc aliud; ita vagantur et quaerunt locum abeundi diu, et hoc usque ad defatigationem, quare coguntur redire in urbem, ac intrant domum suam, et sic emendantur. Causa est, quia cupido imperandi in conjugio tollit amorem conjugialem, qui tantum est apud conjuges, quantum amor imperandi decrescit; loco ejus tunc venit amor et cum amore jucundum vitae, et tunc nec vir nec uxor, sed Dominus imperat; inde faustitas in conjugiis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church