Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. (109) Illi qui in jucundo amoris imperandi sunt, non possunt spirituales fieri; fiunt corporei, ex causa quia immergunt omne affectionis et inde cogitationis suo proprio, quod in se est corporeum et malum, adeo ut a proprio subduci nequeant: quisque qui agnoscit corde Deum, elevatur super suum proprium, nam homo a se non potest spectare Deum agnoscendo Ipsum corde; et qui non elevari supra proprium suum potest, illi coelum est clausum; et cum coelum est clausum, quia per illud a Domino influit intelligentia, quia lux spiritualis, inde est quod fiunt stupidi, et sicut fatui.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church