247. (110) Vidi quondam qualis amor in Dominum Christianis hodie est; missi sunt plures in amores suos, et in phantasia dabatur illis videre sicut Dominum, et tunc in talem furorem veniebant, ut illum detraherent, et trucidare vellent, et illi omnes fuerunt in sola fide, et tunc in amore sui; inde patuit quod Christianus orbis hodie contra Dominum sit, sicut olim Judaei. Verbo, omnes qui in illa fide, et in amore sui et mundi et inde in malis, modo sentiant Divinam sphaeram Domini, in furorem veniunt.