298. Dictum est de illis praedicatoribus in occidente, quod non illis curae sit scire mala seu peccata, quia Deus scit, et non illi, nec volunt scire ex affectione alias cognitiones, quam quae confirmant illorum fidem; spernunt illos qui in meridie et oriente sunt sicut simplices, qui quasi cum cogitatione humi sunt; et [credunt] quod cogitatio [illorum] non elevata sed depressa sit, cum tamen est prorsus contrarium.