299. Audivi colloquutionem cum presbyteris illis in occidente, quae facta est repraesentative; ab una parte repraesentabatur diabolus cum inferno, ab altera Dominus cum coelo, et tunc dictum 1) quod diabolus seu infernum habitet in malis apud hominem, et quod Dominus cum coelo sit in bonis apud illum; 2) tum quod Dominus per coelum continue abigat diabolum cum inferno; 3) at quod homo qui excusat sua mala, et vivit in illis, retineat apud se diabolum cum inferno, nec permittat ut abeat, utcunque Dominus abigit illum; 4) et quod diabolus tunc loquens cum illis, dicat, quid opus ut sciat mala, ut pugnet cum illis, cum Deus id faciat, et sic confirmet hominem, quare retinetur, et sic una vivunt amice; praeter plura similia, et quod diabolus per illam fidem confirmet illos, dicens, quid opus aliis cognitionibus, quam quae illius fidei sunt; nihil juvant; quid opus scire mala, quia homo ex se non potest pugnare contra illa; quid opus est pugna, quia homo ex se nihil valet; 5) cum tamen omne vitae, omne rationis, et omne liberi, sit homini a Domino, et quod velit ut homo sicut a se faciat, et quod absque cooperatione hominis sicut a se, malum et cum malo diabolus remaneat, etc. etc. etc. etc. etc.