Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Datum est loqui cum illo de fide et de amore, de vero ac bono, ac de conjugio illorum, quod non detur plus ex uno quam ex altero, quare non plus ex fide quam ex vita; loquutus cum illo per binas horas, cum ideis ex luce spirituali, quae plenae sunt, et tunc ei associati sunt spiritus angelici, interioris perceptionis causa: et tandem convictus dixit, quod vellet doctrinam illam recipere, sed quod dubitet an posset, priusquam principia de sola fide prius ejecta sint, quod operis est; quare etiam cum abiit, rediit ad illos, cum quibus ratiocinatus est sicut prius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church