34. Sed dixerunt angeli, quod aliqua spes de illo sit, quia quoties cogitaverat ex suo spiritu in mundo, hoc est, sibi relictus in tranquillo, quod cogitaverit de bonis operibus, et illa religionis fecerit, et quod inde sit quod tam multa loquutus sit et scripserit de bono vitae, tametsi id fecerit non doctrinae suae, nec propter vitam aeternam, quoniam homo non potest facere bonum a se, et si facit est propter coelum, est meritorium, at vero cum ex cogitatione spiritus sui venit in sermonem cum aliis, tunc sicut conversus de sola fide loquutus est; similiter facit hodie; haec fuit causa, quod ex Verbo rejecerit Epistolam Jacobi, et quoque Apocalypsin.