Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 361

Previous Number Next Number See English 

361. Postea venerunt ad Ecclesiam quandam apostolicam quae fuerat in Galilaea non procul a Tyro; ibi similiter fecerunt, assentiendo quod in simili doctrina cum illis essent, sed interrogati de Verbo, dixerunt quod Epistolas Pauli habeant, in quibus est ipsa doctrina eorum, et quod ille loquutus sit ex spiritu Sancto; interrogati quid credant de Evangelistis, responderunt quod Dominus ibi loquutus sit a se; interrogati num ex Patre, ita a Divino, seu a spiritu sancto, dixerunt quod a se; quaesiverunt quomodo; [dixerunt] quod simpliciter ut homo, et quod non a Patre seu a Divino, quia voluit ut fidem haberent in Ipsum, et voluit aequalis Patri esse; quaesiverunt annon ex Patre conceptus sit; dixerunt quod de eo cogitent sicut volunt, non ausi dicere quod [cogitent] sicut Judaei, nec ausi dicere quod vilipendant illa quae loquutus est: interrogati de Veteri Testamento, annon sanctum, dixerunt quod Judaei id sanctum habuerint, quia pro illis, sed quod illi non sanctum, et quod malum sit credere quod id sanctum sit pro se; interrogati num sciant quod ibi plura de adventu Domini, dixerunt quod [aliqua] de adventu Messiae, et quod per Messiam intelligatur Deus Pater et non Dominus, negantes quod Pater fuit in Domino, secundum Ipsius verbum; cum adducebantur loca ibi de Domino, averterunt se, et dixerunt quod illa intelligant aliter quam illi; verbo, rejecerunt Verbum veteris Testamenti sicut non sanctum, et sicut [habens] nihil ibi de Domino; aliqua quae responderunt, quia talia quae laederent aures, praetereo; postea audiverunt de fide eorum, et dixerunt quod prorsus nihil congruat cum illorum fide, et quod nihil sit, ac indignati quod dixerint se ex illorum Ecclesia esse, mandabant illis ut discederent, et quod alioquin abigerentur, quia vident quod ne hilum Christiani sint, vocantes illos Antichristos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church